- CAPUT Porcinum
- CAPUT PorcinumTacticorum vox: Sic enim a militibus Romanis dicta est illa acies, quae cuneum repraesentabat. Cuneum autem ait Vegetius, l. 3. c. 19. vocari peditum multitudinem, quae iuncta cum acie primum angustior, deinde latior procedat et adversaviroum ordines, dum a pluribus in unum locum tela mittuntur, rumpat. Typum eius habet Aelian. de insir. actebus. Lipsius ei tribuit formam literae Graecae Δ. additque Caput porcinum, dici quia velut fodit et ruit invadendo, l. 4. de mil. Rom. dial. 7. Caput Quadragesimae, in Ecclesia Romana quarta Feria Cinerum dicitur, Car. du Fresne. Glossar. Caput Scholae, apud Ammianum, l. 25. qui scholae militari praeerat, apud Romanos. In Communione Romana hodie dignitas Ecclesiastica est, in aedibus Cathedralibus et Collegiatis, quae alias, et in aliis aedibus, Scholastici dicitur. In vetere Notitia Hincmari Archiepiscopi Remensis, apud Sirmondum. Not. ad Capit. Caroli C. memoratur Sigloardus Presbyter vel Caput Scholae sanctae Remensis Ecclesiae. Alibi Capischolus, etc. Sed et Caput Scholae, locus appellatut, ubi qui Scholae Cantorum praeest, consistit: Ordo Roman. Tum praecedit Pontifex (sacra facturus) et antequam vaniat ad Scholam, dividuntur cereostata quatuor ad dextram et tria ad sinistram et pertransit Pontifex in Caput Scholae, et in gradu superiorum, primô adorat sancta, etc. Vide Car. du Fresne, Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.